monumenta.ch > Plinius > sectio 183

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 183
{LXXXVI} Praeter haec claros sapientia auctores video mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut facile dixerim, multoque memorabilius duxerim id cuius experiendi cotidie occasio est.